Hypertext links extend from component clauses to pages explaining their background and context. All the charters are unpublished and there are copies of the originals in your workbooks.

Use your browser's back button to go back


CHARTER 1

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes le Mazon de Hatfeld' Episcopi dedi concessi et hac presenti Carta confirmaui Willelmo le Fraynssh' unam acram terre iacentem in Hatfeld' predicta in Croymerehyde inter terram predicti Johannis ex utraque parte unum capud abuttat super Croftum dicti Willelmi et aliud super semitam ducentem uersus Walkemadebreggh' Habendum et tenendum totam predictam acram terre cum omnibus suis pertinentiis predicto Willelmo heredibus et assignatis suis de Capitalibus dominis feodi illius per seruicia inde debita deiure et consueta libere quiete bene et in pace et iure hered[i]tario imperpetuum Et ego predictus Johannes et heredes mei totam predictam acram terre cum omnibus suis pertinentiis nominatis et non nominatis predicto Willelmo heredibus et assignatis suis contra omnes gentes Warantizabimus imperpetuum [For assigns, click here]In cuius rei testimonium huic presenti Carte sigillum meum apposui hiis testibus [witnesses in the ablative] Data apud Hatfeld' Episcopi die mercurii in festo Sancti Leonardi Anno regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi decimo nono.

CHARTER 2

Uniuersis Christi fidelibus hanc Cartam visuris uel audituris Ancherius filius Willelmi filii Frone de Boneye salutem in domino sempiternam Noueritis me diuini amoris intuitu et pro salute anime mee Conceessisse [sic] dedisse et hac presenti Carta mea confirmasse deo et Hospitali beati Antonii quod est apud Lenton' in Liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum tres Rodas Prati in territorio de Boneye iacentes in quodam Prato quod uocatur Longedicdole inter quoddam Pratum quod fuit Willelmi Cholle ex una parte et quoddam Pratum quod fuit Hugonis filii Willelmi ex altera parte videlicet cum quadam turbaria adiacente eidem Prato et cum omnibus aisiamentis ad idem Pratum et eandem turbariam pertinentibus Tenendum et habendum adeo Libere quiete et solute sicut aliqua elemosina Liberius quiecius et solucius potest dari Et ego Ancherius predictus et heredes mei predictum Pratum cum Turbaria adiacente deo et Hospitali supradicto ut predictum est contra omnes gentes Warantizabimus defendemus et adquietabimus in perpetuum Et ut hec mea donacio et confirmacio et Warantizacio firmam securitatem obtineant in perpetuum huic Carte mee sigillum meum apposui Hiis Testibus Domino Petro de Stanford' Sampsone de Leyc' Johanne de Leyc' Roberto de Rempeston' Martino de Boneye Thoma filio Fabiani Nicholao Le Hayward Willelmo filio Ližolf et Multis aliis

CHARTER 3

Nouerint cuncti fideles tam posteri quam presentes quod ego Nigellus de luuetoft cum consensu et consilio uxoris mee margarete et heredis mei Ricardi et ceterorum amicorum meorum concedo et firma donatione do deo et ecclesie sancte marie de Gerold' pro salute anime mee et pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum et subsequentium amicorum centum acras terre de Wishou incipientes a diuisione de cortingestoc in uno tenente usque uersus Wishou in puram et perpetuam elemosinam cum pratis eidem terre pertinentibus et tota communitate pascue et ceteris omnibus rebus eidem pertinentibus Reddent autem mihi monachi predicte ecclesie unoquoque anno in recompensationem (sic) huius donationis pro omni seruitio tam regiis (sic) omnibus quam ceteris uniuersis seruitiis ut ipsa donatio libera et quieta omnino sit dimidiam marcham argenti et sex marchas ad introitu quinque uidelicet mihi et unam uxori mee et filio meo pullum unum Preterea damus etiam ego et uxor mea et heres meus in predicto campo uiginti acras simili modo in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis liberas et quietas ab omni terreno seruitio Teste Henrico fratre meo de luuet' Ricardo canonico de Redeford Radulpho Sacerdote de cortingest' Willelmo sacerdote de Disselei Willelmo ostricario Edwino dispensatore Odo (sic) clerico nepote Willelmi ostricarii Petro clerico de kineston Rabel constabulario Galfrido ostricario Gilleberto forestario Willelmo et hormo armigeris Nigelli de luuetoft Roberto paruo Roberto de Boue Roberto Andree filio Alano de Rampest' Radulpho fratre eius Henrico fratre eius Willelmo de rampest' Wlfrico preposito de Wattune Reginaldo filio Engenulfi et aliis pluribus De minus reddendorum denariorum erit ad festum Sancti michaelis

CHARTER 4

Sciant presentes et futuri quod Ego Willelmus filius simonis dedi concessi et hac presenti Carta mea confirmaui Ade filio Ade et Sarre uxori sue et heredibus suis de eisdem exeuntibus Pro homagio et seruicio suo totum redditum et totum Jus et clamium quod habui uel quod habere potui uel quod michi accidere potuit sine alico retenemento In toto illo tenemento Que Matild[is][a] la Blounde de me tenuit In villa de Hatfeld' In Hyda symonis Habendum et tenendum de me et heredibus meis sibi et Sarre uxori sue et heredibus suis de eisdem exeuntibus Libere quiete Integre Hereditarie Reddendo Inde annuatim michi et Heredibus meis predictus Adam et Heredes sui unum par Cyrotecharum albarum precii unius denarii ad Pascha Et faciendo Inde per annum michi et Heredibus meis ipse et Heredes sui duas sectas ad Curiam meam de Hatfeld' unam scilicet post festum sancti Johannis Baptiste ad proximam Curiam Et aliam ad proximam curiam post Nathale Pro omnibus seruiciis consuetudinibus et demandis et rebus cuntis terre pertinentibus Saluo scutagio quando Interra ponitur ad Quadraginta solidos quatuor denarios et ad plus plus et ad minus minus Et si Ita contingat quod predictus Adam et Sarra uxor sua Heredem eorum non habuerint quod absit Prenominatum redditum sine fraude et dolo et qualibet contradictione post discessionem suam ppredicto [sic] Willelmo et Heredibus suis reuertetur Et ego Willelmus filius symonis et heredes mei Warantizabimus adquietabimus et in omnibus defendemus totum predictum redditum predicto Ade et Sarre uxori sue et Heredibus suis per predictum seruicium prenominatum contra omnes gentes Inperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis Testibus Johanne de Bassingeburne Johanne de Herpesfeud Johanne filio Rogeri de Londoniens' Galefrido de Waterschipe Galefrido filio Ade Ada orgor [seal tag] Le spenser Ricardo clerico Willelmo de Lodowic et multis Aliis