Hinderclay court roll


Hinderclay court roll

Hinderclay was a manor of the Abbey of Bury St Edmunds in Suffolk. This extract is from the Bacon MSS in Chicago.

Curia ibidem tenta die mercurii proxima post festum Annunciationis Dominice Anno supradicto

preceptum est Preceptum est sicut pluries facere venire Adam le Sutere ad respondendum Simoni Walnote de placito debiti Et distringere Adam filium Roberti filii Petri ad satisfaciendum domino de diuersis transgressionibus domino illatis

preceptum est Preceptum est attachiare Adam de Cleye ad respondendum Hugoni Gos de placito transgressionis Et attachiare Agnetem de Blakewelle ad respondendum Thome Noble de placito debiti Et distringere per omnia Walterum le Heyward ad respondendum domino eo quod manutenet et hospitatur diuersos transgressores in bosco domini

misericordia .vj.d. Alicia uxor Johannis Bryd presens in Curia et non potest dedicere quin iniuste falso et maliciose diffamauit Hugonem filium Benedicte imponendo eidem quod debuit asportasse blada domini extra grangiam ad graue dampnum ipsius Hugonis Ideo in misericordia

Finis .xij.d.. Ricardus Folkemere Junior venit in plena Curia et sursum reddidit in manum domini dimidiam acram terre ad opus Roberti del Grop at Ade del Grop et heredum suorum quibus concessa est inde seisina tenendum de domino ad voluntatem saluo iure cuiuslibet Et dant domino pro Ingressu inde habendo plegius alter alterius

preceptum Preceptum est retinere in manum domini unum mesuagium et unum putellum cum sex acris terre que fuerunt Walteri Hare die quo fugam fecit et eciam omnia catalla ipsius Walteri pro ut continentur in cedula

Finis .vj.d. <condonatur per dominum> De Waltero Butoun pro bundis ponendis

Use your browser's back button to go back