Examples of charters

Indicative of where we start from, these two examples are twelfth-century charters from the cartulary of Garendon Abbey [BL Lansdowne MS 415]. We will continue to concentrate on charters, but later in the course considering some other classes of document. Our first priority, however, is to become proficient with the diplomatic, Latin and palaeography of charters from the twelfth through to the early fourteenth centuries.


A

Notum sit omnibus audientibus uel uidentibus litteras has quod ego Willelmus Peuerellus consensu et con-/

silio et bona uoluntate Willelmi filii mei et heredis mei et ceterorum amicorum meorum et hominum/

concessi et firma donatione dedi in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et/

patris et matris mee [sic] et heredum meorum et omnium propinquorum et antecessorum deo et ecclesie sancte Ma-/

rie de Geroldonia totam terram meam de Cortinguestoch quam habui in dominio meo illam/

scilicet quam tenuerunt Robertus at Go[d]winus et Hamo et homines eorum cum omnibus ad predictam terram/

pertinentibus tam in aquis quam in pascuis et pratis et agris scilicet et uiis et in omnibus locis so-/

lutam et quietam ab omni terreno seruitio Huius donationis et elemosine testes sunt Robertus/

filius Helgot Robertus filius Warneri Ingelram frater vicecomitis Petrus de Sandiacur Radulphus de Anesleia/

Geruasius filius Ricardi Gaufridus de Brigef' Ghiffol Adam Gillebertus capellanus Magister Serlo Geruasius/

et Gaufridus de cliftona Iordanus filius Gilleberti de plumtre Aszur filius Wlfac Ricardus de Aluer


B

Notum sit uniuersis Sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus peuerel/

concedo et confirmo donationem quam dedit Gaulterius de Strethleia et filii ipsius deo et/

ecclesie Sancte Marie de Geroldonia videlicet tredecim [sic] bouatas terre in Cortingestoca/

sex et dimidiam in puram elemosinam et sex et dimidiam in feudo firma [sic] pro annuis quinque/

solidis sicut cyrographum ipsorum testatur Testibus Willelmo Clerfei Roberto Radulfi filio Willelmo de/

Ypro Siluestro Geruasio filio Ricardi Gaufrido Folet Gilleberto de Bartun Willelmo filio Lamberti/

Willelmo Rufo Gillberto capellano Gaufrido clerico Azur filio Ulfac Osberto camerario

Use your browser's back button to go back