Survey of Somersham 1222


At this stage neither the transcription nor the translation have been proof-read

[1]

Dominicum huius manerii ita distinguitur

Scilicet Iuxta capel/lam sancti Botulfi decem et octo acre et dimidia In otincroft quadraginta/ acre et dimidia In scortstich' tresdecim acre et dimidia In Middilfur/long quatuordecim acre In polfurlong septem acre In scortlond' octo acre In/ lambecotefurlong quatuor acre In halefurlong quinque acre In Snellislond quinque/ acre et dimidia et terra ista iacet in campo de Sumerisham Item in campo de Pidel' Iuxta/ litgate sex acre in brokefurlong decem et octo acre Iuxta croftam [note here that more usual is croftum] Alani quatuor acre/ Iuxta croftam Roberti nouem acre et dimidia In Reymundisfurlong decem et octo acre/ In helmhaþe viginti et septem acre et dimidia In altera Brokefurlong decem et octo acre/ In Middilfurlong viginti et quinque acre et dimidia In Struthil octo acre et tres rode/ In holebrocke [furlong] viginti tres acre et tres rode In digdewong octo acre et dimidia I[n] lo/ngefurlong sub Pidel' quadraginta septem acre et una roda Sub grangia de Pidel' Sex/decim acre et tres rode In/ nouo assarto iuxta grangiam viginti nouem acre et dimidia In/ hallecroft viginti octo acre et dimidia In lanedicroft viginti acre/

In campo de Bluntesham In Barlicroft septem acre Subtus Þerleswell quindecim acre/

[2]

et una roda In Buueton viginti acre In Tuncroft quindecim acre Iuxta ecclesiam de/ Bluntisham uersus mariscum viginti quinque acre et dimidia In [?] Vaerhay decem acre In/ Neþerhay quindecim acre et una roda In longefurlong duodecim acre et dimidia/ In assarto Septuaginta octo acre In campo de Colne Iuxta croftam Galfridi Bede/ octo acre et dimidia Circa monasterium quatuor acre In Madderton' quindecim acre/ Iuxta croftam Nigelli Balle quinque acre In Bradewung viginti quinque acre et una/ rode [sic] Iuxta croftam Bastard' duodecim acre et una rode [sic] In Hallewey sex acre Ad/ Hoo tres acre In Waterland tres acre In Breriwong sex acre Iuxta crucem duo/ acre et dimidia Iuxta Broc sex acre et dimidia In langefurlong octo acre et dimidia/ In Neþerfurlong septem acre et dimidia In fouracres quatuor acre In Nostredehech' quatuor acre In lambecotehech' duo acre et dimidia In Smalheg' duo acre/

De Piscariis

Ad hoc manerium pertinet quedam piscaria in qua sunt qua/tuor Gurgites et incipit ad thachdolelake et durat usque ad partalmuþe et reddit per annum quinque marcas et dimidiam et dominus/ potest tenere eam in manum suam cum uoluerit Et sciendum/ quod omnes piscatores tenentes predictam piscariam quando dominus uoluerit/ debent piscari ad opus domini et habere cibum suum uel unum/ denarium et ipsi piscatores debent habere sex ligna minuta et vi/ginti quatuor fascula uirgarum ad emendacionem gurgitum

De libere tenentibus

Ricardus de argentem tenet in Coln' ducentas acras terre per seruicium militare scilicet pro feodo dimidii militis Henricus filius Johannis de Coln' tenet unam uirgatam terre et reddit seruicium Priori Eliensis et debet inuenire/

[3]

unum hominem super equum uel se ipsum qui custodiat/ homines metentes ad magnam precariam Episcopi in autumpno ad/ cibum domini Episcopi Idem tenet unam cotariam [cotagium is more usual] de Episcopo et reddit/ inde sexdecim denarios scilicet ad quemlibet terminum quatuor denarios/ Idem tenet unam aliam cotariam per seruicium uiginti/ denariorum scilicet ad quemlibet terminum quinque denarios Idem tenet/ de nouo tenemento unam uirgatam pro sex solidis et octo denariis / equaliter ad quatuor terminos Idem tenet de nouo tenemento/ triginta et sex acras pro duodecim solidis per annum equaliter &c/ Nigellus clericus est homo Prioris et debet inuenire unum hominem ad precariam Episcopi ad cibum Episcopi Robertus/ de Coln' tenet unam uirgatam terre et dimidiam de Priore et/ debet inuenire unum hominem sicut Henricus Idem tenet/ unam cotariam pro sexdecim denariis per annum equaliter &c Idem/ tenet unum mesuagium et duas acras de assarto pro sexdecim/ denariis equaliter Idem tenet de nouo tenemento sex acras/ pro quatuor solidis equaliter &c Simon clericus tenet unam/ uirgatam terre pro duobus solidis equaliter &c et debet inuenire unum/ hominem metentem ad precariam Herueus tenet unam/ uirgatam terre pro sex solidis et octo denariis et debet in/uenire unum hominem metentem Walterus le Geg tenet/ unam uirgatam terre pro sex solidis et octo denariis equaliter et de/bet inuenire unum hominem metentem ad precariam/ Walterus le Geg tenet unam uirgatam terre pro septem solidis/ equaliter et debet inuenire unum hominem metentem ad precariam/ Et sciendum quod predicti Symon et Herueus et Walterus le Geg debent tallagiari cum consuetudinariis Azo de Coln'/ tenet unam uirgatam de Priore et debet inuenire unum/ hominem ad precariam sicut henricus Idem tenet unam cotariam/ pro sexdecim denariis equaliter Idem tenet unum mesuagium pro octo/ denariis equaliter Willelmus faber tenet unum mesuagium pro duobus/ solidis equaliter et debet inuenire unum hominem ad precariam/ Andreas lidolf tenet unam toftam pro octo denariis equaliter/ et debet inuenire unum hominem ad precariam ad cibum et unum/ hominem sine cibo et debet unam gallinam ad nathale et sex/ oua ad pascha

De Consuetudinariis

Gilbertus filius Radulphi tenet unam uirgatam operabilem et debet per annum/ sex denarios de Witefe equaliter &c et debet in ebdomada per totum annum/

[4]

extra autumpnum duas operaciones [note that opus/opera more usual] et in autumpno qualibet ebdomada/ tres operaciones ita quod per nullum festum quietus erit nisi tantum/ a die nathalis usque ad Epiphaniam Et debet prosternere et carriare/ per annum quatuor caretatas bosci ad aquam uel in curiam/ domini et quietus erit de una operatione

Preterea dabit de pan/nagio ad festum sancti Michaelis pro quolibet porco superannato/ duos denarios et pro porco Juniore denarium et sciendum quod pro/ omnibus porcis suis dabit pannagium preter unam suem quam/ debet habere quietam de panna [sic] Preterea debet quinque gallinas et sex/ oua et debet aueragium usque ad Wisebech' vel usque ad ditton'/ secundum turnum uicinorum sine operacione Set si fecerit auera/gium die quo socii sui operantur tunc quietus erit de una/ operacione Et debet in quolibet aduentu domini triturare triginta/ garbas auene ad prebendam et debet facere per annum tres [sic] quarteria brasei Preterea debet unam operacionem ad sarclandum et unam/ operacionem [sic] et habebunt [sic] quatuor denarios ad fenum leuandum Preterea debet inuenire omnes homines suos ad magnam precariam domini/ et habebunt <panem> ceruisiam et carnes et incrastino inueniet omnes homines suos et habebit poma [sic] ad metendum sine cibo/ Preterea debet inuenire duos homines ad metendum per totum diem/ sine cibo et debet inquolibet aduentu domini portare unum fas/culum bosci ad Ignem et ter in anno utensilia inueniet ad braciandum et si fortisan Dominus uoluerit Waterbedripe/ inueniet duos homines ad metendum et debet triturare Vi/ginti quatuor garbas frumenti Preterea arabit post festum sancti Michaelis usque ad natale tres acras Et post natale usque ad/ pascha arabit tres acras Et post pascha usque ad pentecosten/ arabit tres acras Et dicunt quod quietus esse debet de/ tribus operacionibus pro tribus quarteriis brasei que facit sicut supradictum/ est et debet unam garbam de cornbote/ Willelmus Bede tenet unam uirgatam terre per predictas consuetudines/ Et preterea debet ad festum sancti Michaelis unum denarium Idem/ reddit per annum de nouo tenemento sexdecim denarios equaliter/ scilicet pro duabus acris Edwardus de Hermotesurþe/ tenet unam uirgatam terre per easdem consuetudines/ Jordanus filius Margar' tenet unam uirgatam terre/ per easdem consuetudines Robertus filius Willelmi tenet/ unam uirgatam terre per easdem consuetudines Reginalus filius Alnod/

[5]

tenet unam uirgatam terre per easdem consuetudines/ Symon Neueman tenet unam uirgatam terre per easdem/ consuetudines Robertus filius Margar' tenet unam uir/gatam terre per easdem consuetudines Nigellus filius gileb[erti] tenet/ unam uirgatam per easdem consuetudines Ricardus sauser tenet/ unam uirgatam per easdem consuetudines Ricardus del Broc tenet/ unam uirgatam terre per easdem consuetudines Nigellus Balle/ tenet unam uirgatam terre per easdem consuetudines Clemens/ tenet unam uirgatam terre per easdem consuetudines et reddit Pre/terea ad festum sancti michaelis unum denarium Willelmus filius liueue/ tenet unam uirgatam terre per easdem consuetudines Alanus/ Blund tenet unam uirgatam per easdem consuetudines/ Et preterea reddit per annum ad festum sancti michaelis unum obulum/ Preterea de supradictis plenis terris quelibet debet herci/are cum equo suo per unum diem in hieme et per unum diem/ in quadragesima Preterea quelibet plena terra debet composta/re dimidiam acram terre cum careta sua et allocabitur/ ei in arura sua si habeat carucam integram Et sciendum/ quod si fortisan aliquis tenens unam uirgatam terre pro/ paupertate sua nichil habuerit in carucam [sic] tenetur arare/ cum denariis suis per annum nouem acras Alexander filius Siluestri et Willelmus filius Ascelini tenent unam uirgatam/ terre per predictas consuetudines Et preterea dant unam/ gallinam et sex oua Plusquam aliquis solus qui tenet unam/ uirgatam terre per se Alexander albus et siluester tenent unam uirgatam terre per easdem consuetudines sicut Alexander/ Gilbertus alnoth' et Alanus sutor tenent unam uirgatam terre per easdem consuetudines

De Cotariis

Baldewinus messor tenet unam cotariam et dat duos denarios/ de Witefe equaliter et debet in ebdomada preter augustum unam operacionem/ et in augusto qualibet ebdomada tres operaciones Ita quod per nullum festum/ erit quietus de operatione nisi a die natalis usque ad Epiphaniam/ et debet facere unum fasculum carbonis contra natale et portare/ ad aquam uel usque in curiam domini et arabit in anno tres/ acras et debet sex gallinas et sex oua et debet aueragium super dor/sum suum sine equo et debet <ad> aduentum domini portare unum fasculum/

[6]

spinarum et faciet unam [sic] quarterium brasei et inde quietus est/ de tribus operacionibus et inueniet ter in anno [altered from annum] unum hominem ad/ braciandum et debet unam operacionem ad sarclandum et unam operacionem ad fenum/ leuandum et unum hominem ad metendum et ad magnam precariam/ cum cibo unum hominem et incrastino unum hominem sine cibo et ad Waterbedripe unum hominem et debet custodire prisones per unam/ noctem et ducere in Ely Item debet de nouo tenemento/ duas acras pro sexdecim denariis equaliter/ Ricardus filius Luue tenet unam cotariam per easdem consuetudines/ Siluester tenet unam cotariam per easdem consuetudines et de nouo te/nemento duas acras pro sexdecim denariis equaliter Ingelmer/ tenet unam cotariam per easdem consuetudines Henricus With' te/net unam cotariam per easdem consuetudines Robertus filius/ Matill' tenet unam cotariam per easdem consuetudines Ricardus/ Tes[t]ard' tenet unam cotariam per easdem consuetudines Sexburga tenet unam cotariam per easdem consuetudines /

De Toftis

Ailwardus tenet unam toftam et dat per annum unum denarium / de Witefe equaliter et debet in ebdomada unam operacionem et quietus/ est in natali tantum et debet facere unum fasculum carbonis/ contra natale et portare in curiam domini uel ad aquam et debet/ unam gallinam et sex oua et debet aueragium super dorsum suum/ et portabit spinas ad braciandum in aduentu domini et debet unam/ operacionem ad carclandum [sic -- i.e. sarclandum] et unam operacionem ad fenumleuandum et unam/ operacionem ad metendum et inueniet unum hominem ad magnam/ precariam cum cibo et incrastino unum hominem sine cibo/ et ad Waterbedripe unum hominem/ Suain [sic -- i.e. might expect Suainus] tenet unam toftam per easdem consuetudines/ Osgarus tenet unam toftam per easdem consuetudines/ Gilbertus tugge tenet unam toftam per easdem consuetudines/ Radulphus filius Ingelm[eri] tenet unam toftam per predictas consuetudines

End of the relevant part of the survey

Use your browser's back button to go back